Löydetty 2406 Tulokset: virtus in Israel
Iesus respondit: “Primum est: “Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est, (Evangelium secundum Marcum 12, 29)
Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus”. Etiam qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei. (Evangelium secundum Marcum 15, 32)
et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum. (Evangelium secundum Lucam 1, 16)
Et respondens angelus dixit ei: “Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. (Evangelium secundum Lucam 1, 35)
Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae, (Evangelium secundum Lucam 1, 54)
“Benedictus Dominus, Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae (Evangelium secundum Lucam 1, 68)
Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israel. (Evangelium secundum Lucam 1, 80)
Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat super eum; (Evangelium secundum Lucam 2, 25)
lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel”. (Evangelium secundum Lucam 2, 32)
Et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: “Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cui contradicetur (Evangelium secundum Lucam 2, 34)
In veritate autem dico vobis: Multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra; (Evangelium secundum Lucam 4, 25)
Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta; et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus”. (Evangelium secundum Lucam 4, 27)