Löydetty 1231 Tulokset: vobis
quia vobis hoc donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini (Epistula ad Philippenses 1, 29)
Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu: (Epistula ad Philippenses 2, 5)
Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro suo beneplacito. (Epistula ad Philippenses 2, 13)
Sed et si delibor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congaudeo omnibus vobis; (Epistula ad Philippenses 2, 17)
Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincere pro vobis sollicitus sit; (Epistula ad Philippenses 2, 20)
quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit in interitum tradens animam suam, ut suppleret id, quod vobis deerat ministerii erga me. (Epistula ad Philippenses 2, 30)
De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribe re mihi quidem non pigrum, vobis autem securum. (Epistula ad Philippenses 3, 1)
Quicumque ergo perfecti, hoc sentiamus; et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit; (Epistula ad Philippenses 3, 15)
Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, (Epistula ad Philippenses 3, 18)
his, qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in Christo: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro. (Epistula ad Colossenses 1, 2)
Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes, (Epistula ad Colossenses 1, 3)
propter spem, quae reposita est vobis in caelis, quam ante audistis in verbo veritatis evangelii, (Epistula ad Colossenses 1, 5)