Löydetty 207 Tulokset: vocavit ministerium
Vocavit ergo Ieremias Baruch filium Neriae; et scripsit Baruch ex ore Ieremiae omnes sermones Domini, quos locutus est ad eum, in volumine libri. (Liber Ieremiae 36, 4)
SAMECH. Sprevit omnes fortes meos Dominus in medio mei; vocavit adversum me conventum, ut contereret iuvenes meos: torcular calcavit Dominus virgini filiae Iudae. (Lamentationes 1, 15)
qui mittit lumen et vadit, vocavit illud, et oboedivit ei in tremore. (Liber Baruch 3, 33)
Vocavit eas, et dixerunt: “Adsumus”; luxerunt cum laetitia ei, qui fecit eas. (Liber Baruch 3, 35)
Et gloria Dei Israel elevata est de cherub, super quem erat, ad limen domus; et vocavit virum, qui indutus erat lineis et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis. (Prophetia Ezechielis 9, 3)
Porro exedra, quae respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris: isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum, ut ministrent ei”. (Prophetia Ezechielis 40, 46)
et non explevistis ministerium sanctorum meorum et posuistis illos ministrantes mihi in sanctuario meo. Propterea (Prophetia Ezechielis 44, 8)
Ipsi ingredientur sanctuarium meum et ipsi accedent ad mensam meam, ut serviant mihi et custodiant ministerium meum. (Prophetia Ezechielis 44, 16)
Sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii, qui accedunt ad ministerium Domini; et erit eis locus in domos et in pascua pecoribus. (Prophetia Ezechielis 45, 4)
Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis et dixit ad eum: “Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabaris prius, (Prophetia Danielis 13, 52)
Et iratus rex vocavit sacerdotes eius et ait eis: “Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini; (Prophetia Danielis 14, 8)
“Haec dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris et ministerium meum custodieris, tu quoque iudicabis domum meam et custodies atria mea; et dabo tibi accessum inter eos, qui nunc hic assistunt. (Prophetia Zachariae 3, 7)