Löydetty 284 Tulokset: vocem

  • Discedite a me, omnes, qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. (Liber Psalmorum 6, 9)

  • In tribulatione mea invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi; exaudivit de templo suo vocem meam, et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius. (Liber Psalmorum 18, 7)

  • Et intonuit de caelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis. (Liber Psalmorum 18, 14)

  • Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi; miserere mei et exaudi me. (Liber Psalmorum 27, 7)

  • Exaudi vocem deprecationis meae, dum clamo ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. (Liber Psalmorum 28, 2)

  • Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae; (Liber Psalmorum 28, 6)

  • Ego autem dixi in trepidatione mea: “Praecisus sum a conspectu oculorum tuorum”. Verumtamen exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te. (Liber Psalmorum 31, 23)

  • Fremuerunt gentes, commota sunt regna; dedit vocem suam, liquefacta est terra. (Liber Psalmorum 46, 7)

  • Vespere et mane et meridie meditabor et ingemiscam, et exaudiet vocem meam. (Liber Psalmorum 55, 18)

  • quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter. (Liber Psalmorum 58, 6)

  • Exaudi, Deus, vocem meam in meditatione mea; a timore inimici custodi animam meam. (Liber Psalmorum 64, 2)

  • Benedicite, gentes, Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius; (Liber Psalmorum 66, 8)


“As almas não são oferecidas como dom; compram-se. Vós ignorais quanto custaram a Jesus. É sempre com a mesma moeda que é preciso pagá-las”. São Padre Pio de Pietrelcina