Löydetty 110 Tulokset: vox
Dixitque ad eum: “Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro. (Liber Genesis 4, 10)
Accessit ille ad patrem, et, palpato eo, dixit Isaac: “Vox quidem, vox Iacob est, sed manus, manus sunt Esau”. (Liber Genesis 27, 22)
Cumque insonuerit vox tubae longior et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis; ingredienturque singuli per locum, contra quem steterint”. (Liber Iosue 6, 5)
Praeceperat autem Iosue populo dicens: “Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies, in quo dicam vobis: Clamate et vociferamini”. (Liber Iosue 6, 10)
Igitur, omni vociferante populo et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri ilico corruerunt; et ascendit unusquisque per locum, qui contra se erat, ceperuntque civitatem. (Liber Iosue 6, 20)
Porro Anna loquebatur in corde suo; tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Aestimavit igitur eam Heli temulentam (Liber I Samuelis 1, 13)
Et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque: “Quaenam est haec vox clamoris magni in castris Hebraeorum?”. Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra. (Liber I Samuelis 4, 6)
Dixitque Samuel: “Et quae est haec vox gregum, quae resonat in auribus meis, et armentorum, quam ego audio?”. (Liber I Samuelis 15, 14)
Cum autem complesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul, dixit Saul: “Numquid vox haec tua est, fili mi David?”. Et levavit Saul vocem suam et flevit. (Liber I Samuelis 24, 17)
Cognovit autem Saul vocem David et dixit: “Num vox tua haec est, fili mi David?”. Et ait David: “Vox mea, domine mi rex”. (Liber I Samuelis 26, 17)
unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gihon. Et ascenderunt inde laetantes, et insonuit civitas; haec est vox, quam audistis. (Liber I Regum 1, 45)
Qui cum tulissent bovem, quem dederat eis, fecerunt et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes: “Baal, exaudi nos!”. Et non erat vox, nec qui responderet. Saliebantque in circuitu altaris, quod fecerant. (Liber I Regum 18, 26)