Löydetty 59 Tulokset: Diligit

  • Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genetricis meæ. (Canticum Canticorum 3, 4)

  • Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat. (Liber Sapientiae 7, 28)

  • Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. (Liber Sapientiae 8, 7)

  • cujus aspectus insensato dat concupiscentiam, et diligit mortuæ imaginis effigiem sine anima. (Liber Sapientiae 15, 5)

  • Qui diligit Deum exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur. (Liber Ecclesiasticus 3, 4)

  • Et qui illam diligit, diligit vitam, et qui vigilaverint ad illam complectentur placorem ejus. (Liber Ecclesiasticus 4, 13)

  • Qui serviunt ei obsequentes erunt sancto: et eos qui diligunt illam, diligit Deus. (Liber Ecclesiasticus 4, 15)

  • Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi. (Liber Ecclesiasticus 13, 19)

  • Qui diligit filium suum assiduat illi flagella, ut lætetur in novissimo suo, et non palpet proximorum ostia. (Liber Ecclesiasticus 30, 1)

  • Qui aurum diligit non justificabitur, et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea. (Liber Ecclesiasticus 31, 5)

  • Deus autem non derelinquet misericordiam suam: et non corrumpet, nec delebit opera sua, neque perdet a stirpe nepotes electi sui, et semen ejus qui diligit Dominum non corrumpet. (Liber Ecclesiasticus 47, 24)

  • Et dixit Dominus ad me: Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israël, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum. (Prophetia Osee 3, 1)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina