Löydetty 59 Tulokset: Diligit
diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis. (Evangelium secundum Lucam 7, 5)
Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? (Evangelium secundum Lucam 7, 42)
Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. (Evangelium secundum Lucam 7, 47)
Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus. (Evangelium secundum Ioannem 3, 35)
Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit: et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. (Evangelium secundum Ioannem 5, 20)
Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. (Evangelium secundum Ioannem 10, 17)
Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. (Evangelium secundum Ioannem 14, 21)
Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus ; (Evangelium secundum Ioannem 14, 23)
qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus: sed ejus qui misit me, Patris. (Evangelium secundum Ioannem 14, 24)
Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. (Epistula ad Romanos 13, 8)
Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo. (Epistula I ad Corinthios 8, 3)
Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus. (Epistula II ad Corinthios 9, 7)