Löydetty 59 Tulokset: Diligit

  • Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. (Epistula ad Ephesios 5, 28)

  • Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit. (Epistula ad Hebraeos 12, 6)

  • Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est. (Epistula I Ioannis 2, 10)

  • Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo: (Epistula I Ioannis 2, 15)

  • In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum: (Epistula I Ioannis 3, 10)

  • Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte: (Epistula I Ioannis 3, 14)

  • Carissimi, diligamus nos invicem: quia caritas ex Deo est. Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. (Epistula I Ioannis 4, 7)

  • Qui non diligit, non novit Deum: quoniam Deus caritas est. (Epistula I Ioannis 4, 8)

  • Si quis dixerit: Quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quomodo potest diligere? (Epistula I Ioannis 4, 20)

  • Et hoc mandatum habemus a Deo: ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. (Epistula I Ioannis 4, 21)

  • Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo. (Epistula I Ioannis 5, 1)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina