Löydetty 217 Tulokset: Nihil

  • Bonum est te sustentare justum: sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ; quia qui timet Deum nihil negligit. (Liber Ecclesiastes 7, 19)

  • Viventes enim sciunt se esse morituros ; mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum. (Liber Ecclesiastes 9, 5)

  • Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. (Liber Ecclesiastes 10, 11)

  • Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. (Canticum Canticorum 8, 7)

  • Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ: quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam. (Liber Sapientiae 1, 11)

  • et præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius. (Liber Sapientiae 7, 8)

  • Est enim in illa spiritus intelligentiæ, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens, (Liber Sapientiae 7, 22)

  • Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit: (Liber Sapientiae 7, 25)

  • Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. (Liber Sapientiae 8, 7)

  • Diligis enim omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti ; nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti. (Liber Sapientiae 11, 25)

  • Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat, transitu animalium et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant, et aërem quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre. (Liber Sapientiae 17, 9)

  • nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum. (Liber Sapientiae 17, 11)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina