Löydetty 217 Tulokset: Nihil

  • Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis. (Liber Ecclesiasticus 5, 1)

  • Cum iracundo non facias rixam, et cum audace non eas in desertum: quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et ubi non est adjutorium, elidet te. (Liber Ecclesiasticus 8, 19)

  • Omnis injuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriæ. (Liber Ecclesiasticus 10, 6)

  • Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis? (Liber Ecclesiasticus 10, 9)

  • Nihil est iniquius quam amare pecuniam: hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. (Liber Ecclesiasticus 10, 10)

  • Qui sibi invidet, nihil est illo nequius: et hæc redditio est malitiæ illius. (Liber Ecclesiasticus 14, 6)

  • Non demoreris in errore impiorum: ante mortem confitere: a mortuo, quasi nihil, perit confessio. (Liber Ecclesiasticus 17, 26)

  • Ne fueris mediocris in contentione ex fœnore, et est tibi nihil in sacculo: eris enim invidus vitæ tuæ. (Liber Ecclesiasticus 18, 33)

  • Et agnoscent qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini. (Liber Ecclesiasticus 23, 37)

  • Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis. (Liber Ecclesiasticus 32, 24)

  • In opera constitue eum: sic enim condecet illum. Quod si non obaudierit, curva illum compedibus, et non amplifices super omnem carnem: verum sine judicio nihil facias grave. (Liber Ecclesiasticus 33, 30)

  • Qui timet Dominum nihil trepidabit: et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus. (Liber Ecclesiasticus 34, 16)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina