Löydetty 217 Tulokset: Nihil

  • Noli oblivisci, neque enim est conversio: et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis. (Liber Ecclesiasticus 38, 22)

  • A sæculo usque in sæculum respicit, et nihil est mirabile in conspectu ejus. (Liber Ecclesiasticus 39, 25)

  • Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in die respectus. (Liber Ecclesiasticus 40, 6)

  • Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur. (Liber Isaiae 44, 9)

  • Quis formavit deum, et sculptile conflavit ad nihil utile? (Liber Isaiae 44, 10)

  • Nam et ab ista egredieris, et manus tuæ erunt super caput tuum: quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam, et nihil habebis prosperum in ea. (Liber Ieremiae 2, 37)

  • Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus, qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis, cum ego non misissem eos, nec mandassem eis: qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 32)

  • et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit donec visitem eum, ait Dominus: si autem dimicaveritis adversum Chaldæos, nihil prosperum habebitis? (Liber Ieremiae 32, 5)

  • Venerunt ergo omnes principes ad Jeremiam, et interrogaverunt eum, et locutus est eis juxta omnia verba quæ præceperat ei rex: et cessaverunt ab eo: nihil enim fuerat auditum. (Liber Ieremiae 38, 27)

  • Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan magister militum in terra Juda, et dedit eis vineas et cisternas in die illa. (Liber Ieremiae 39, 10)

  • A fabris autem et ab aurificibus facta sunt: nihil aliud erunt, nisi id quod volunt esse sacerdotes. (Liber Baruch 6, 45)

  • Judicium quoque non discernent, neque regiones liberabunt ab injuria, quia nihil possunt, sicut corniculæ inter medium cæli et terræ. (Liber Baruch 6, 53)


“O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade”. São Padre Pio de Pietrelcina