Löydetty 223 Tulokset: Omnium

  • Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies quo Esther filia Abihail fratris Mardochæi, quam sibi adoptaverat in filiam, deberet intrare ad regem. Quæ non quæsivit muliebrem cultum, sed quæcumque voluit Egeus eunuchus custos virginum, hæc ei ad ornatum dedit. Erat enim formosa valde, et incredibili pulchritudine: omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. (Liber Esther 2, 15)

  • indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur legibus, et, contra omnium gentium consuetudinem faciens, regum jussa contemneret, et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret. (Liber Esther 13, 4)

  • Mardochæus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum ejus, (Liber Esther 13, 8)

  • Dominus omnium es, nec est qui resistat majestati tuæ. (Liber Esther 13, 11)

  • Nos autem libera manu tua, et adjuva me, nullum aliud auxilium habentem nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam, (Liber Esther 14, 14)

  • Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas, (Liber Esther 15, 5)

  • Et in tantum vesaniæ proruperunt, ut eos qui credita sibi officia diligenter observant, et ita cuncta agunt ut omnium laude digni sint, mendaciorum cuniculis conentur subvertere, (Liber Esther 16, 5)

  • Unde providendum est paci omnium provinciarum. (Liber Esther 16, 8)

  • Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit. (Liber Iob 8, 13)

  • Abscondita est ab oculis omnium viventium: volucres quoque cæli latet. (Liber Iob 28, 21)

  • qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua. (Liber Iob 37, 7)

  • Non est Deus in conspectu ejus ; inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus ; omnium inimicorum suorum dominabitur. (Liber Psalmorum 9, 26)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina