Löydetty 140 Tulokset: desertum cibum

  • Hæc dicit Dominus: Adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum, eo quod non sit homo nec jumentum in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, quæ desolatæ sunt, absque homine, et absque habitatore, et absque pecore, (Liber Ieremiae 33, 10)

  • Quia per memetipsum juravi, dicit Dominus, quod in solitudinem, et in opprobrium, et in desertum, et in maledictionem erit Bosra, et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas. (Liber Ieremiae 49, 13)

  • Quomodo confractus est et contritus malleus universæ terræ? quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus? (Liber Ieremiae 50, 23)

  • Propterea hæc dicit Dominus: Ecce ego judicabo causam tuam, et ulciscar ultionem tuam: et desertum faciam mare ejus, et siccabo venam ejus. (Liber Ieremiae 51, 36)

  • Coph. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me ; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam. (Lamentationes 1, 19)

  • Et dabo te in desertum, et in opprobrium gentibus quæ in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis prætereuntis: (Prophetia Ezechielis 5, 14)

  • didicit viduas facere, et civitates earum in desertum adducere: et desolata est terra et plenitudo ejus a voce rugitus illius. (Prophetia Ezechielis 19, 7)

  • Et nunc transplantata est in desertum, in terra invia et sitienti. (Prophetia Ezechielis 19, 13)

  • Ejeci ergo eos de terra Ægypti, et eduxi eos in desertum. (Prophetia Ezechielis 20, 10)

  • Et adducam vos in desertum populorum, et judicabor vobiscum ibi facie ad faciem. (Prophetia Ezechielis 20, 35)

  • Et projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui: super faciem terræ cades ; non colligeris, neque congregaberis: bestiis terræ et volatilibus cæli dedi te ad devorandum. (Prophetia Ezechielis 29, 5)

  • Et erit terra Ægypti in desertum et in solitudinem: et scient quia ego Dominus, pro eo quod dixeris: Fluvius meus est, et ego feci eum. (Prophetia Ezechielis 29, 9)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina