Löydetty 140 Tulokset: desertum cibum

  • Et dabo terram in solitudinem et in desertum, et deficiet superba fortitudo ejus: et desolabuntur montes Israël, eo quod nullus sit qui per eos transeat: (Prophetia Ezechielis 33, 28)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir: et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum. (Prophetia Ezechielis 35, 3)

  • Et dabo montem Seir desolatum atque desertum, et auferam de eo euntem et redeuntem. (Prophetia Ezechielis 35, 7)

  • Et super torrentem orietur in ripis ejus, ex utraque parte, omne lignum pomiferum: non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus ejus: per singulos menses afferet primitiva, quia aquæ ejus de sanctuario egredientur: et erunt fructus ejus in cibum, et folia ejus ad medicinam. (Prophetia Ezechielis 47, 12)

  • Et ait princeps eunuchorum ad Danielem: Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum: qui si viderit vultus vestros macilentiores præ ceteris adolescentibus coævis vestris, condemnabitis caput meum regi. (Prophetia Danielis 1, 10)

  • Nunc ergo exaudi, Deus noster, orationem servi tui, et preces ejus: et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est propter temetipsum. (Prophetia Danielis 9, 17)

  • Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit ; nudans spoliavit eam, et projecit: albi facti sunt rami ejus. (Prophetia Ioel 1, 7)

  • Ægyptus in desolationem erit, et Idumæa in desertum perditionis, pro eo quod inique egerint in filios Juda, et effuderint sanguinem innocentem in terra sua. (Prophetia Ioel 3, 19)

  • Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit. (Prophetia Nahum 1, 4)

  • Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis ; mentietur opus olivæ, et arva non afferent cibum: abscindetur de ovili pecus, et non erit armentum in præsepibus. (Prophetia Habacuc 3, 17)

  • Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum: et ædificabunt domos, et non habitabunt ; et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum. (Prophetia Sophoniae 1, 13)

  • Quia Gaza destructa erit, et Ascalon in desertum: Azotum in meridie ejicient, et Accaron eradicabitur. (Prophetia Sophoniae 2, 4)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina