Löydetty 229 Tulokset: sine amore

  • Et ad filios Israël loqueris: Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum, (Liber Leviticus 9, 3)

  • Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide, comede juxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in urbibus tuis: sive immundum fuerit, hoc est, maculatum et debile: sive mundum, hoc est, integrum et sine macula, quod offerri licet, sicut capream et cervum, comedes: (Liber Deuteronomii 12, 15)

  • Gens absque consilio est, et sine prudentia. (Liber Deuteronomii 32, 28)

  • Qui ait ei: Ecce vir Dei est in civitate hac, vir nobilis: omne quod loquitur, sine ambiguitate venit. Nunc ergo eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra, propter quam venimus. (Liber I Samuelis 9, 6)

  • Ait autem Samuel ad Saul: Sine me, et indicabo tibi quæ locutus sit Dominus ad me nocte. Dixitque ei: Loquere. (Liber I Samuelis 15, 16)

  • Et exosam eam habuit Amnon odio magno nimis: ita ut majus esset odium quo oderat eam, amore quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon: Surge, et vade. (Liber II Samuelis 13, 15)

  • de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israël : Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras : certissime enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore. (Liber I Regum 11, 2)

  • Numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum, ut demolirer eum? Dominus dixit mihi: Ascende ad terram hanc, et demolire eam. (Liber II Regum 18, 25)

  • Annonam quoque constituit ei sine intermissione, quæ et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitæ suæ. (Liber II Regum 25, 30)

  • Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris. (Liber Thobis 6, 22)

  • qui omnes uno animo contradixerunt, et remiserunt eos vacuos, et sine honore abjecerunt. (Liber Iudith 1, 11)

  • Ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta, et absque scuto et gladio, Deus eorum pugnavit pro eis, et vicit. (Liber Iudith 5, 16)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina