Löydetty 115 Tulokset: Jordanem

  • terminum posuit Dominus inter nos et vos o filii Ruben et filii Gad Jordanem fluvium et idcirco partem non habetis in Domino et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini putavimus itaque melius (Liber Iosue 22, 25)

  • et introduxi vos ad terram Amorrei qui habitabat trans Jordanem cumque pugnarent contra vos tradidi eos in manus vestras et possedistis terram eorum atque interfecistis illos (Liber Iosue 24, 8)

  • transistisque Jordanem et venistis ad Hiericho pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus Amorreus et Ferezeus et Chananeus et Hettheus et Gergeseus et Eveus et Jebuseus et tradidi illos in manus vestras (Liber Iosue 24, 11)

  • Galaad trans Jordanem quiescebat et Dan vacabat navibus Aser habitabat in litore maris et in portibus morabatur (Liber Iudicum 5, 17)

  • igitur omnis Madian et Amalech et orientales populi congregati sunt simul et transeuntes Jordanem castrametati sunt in valle Jezraël (Liber Iudicum 6, 33)

  • misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens descendite in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera atque Jordanem clamavitque omnis Ephraim et præoccupavit aquas atque Jordanem usque Bethbera (Liber Iudicum 7, 24)

  • cumque venisset Gedeon ad Jordanem transivit eum cum trecentis viris qui secum erant et præ lassitudine fugientes persequi non poterant (Liber Iudicum 8, 4)

  • adflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes qui habitabant trans Jordanem in terra Amorrei quæ est in Galaad (Liber Iudicum 10, 8)

  • quibus ille respondit quia tulit Israël terram meam quando ascendit de Ægypto a finibus Arnon usque Jaboc atque Jordanem nunc igitur cum pace redde mihi eam (Liber Iudicum 11, 13)

  • et universos fines ejus de Arnon usque Jaboc et de solitudine usque ad Jordanem (Liber Iudicum 11, 22)

  • quando habitavit in Esebon et viculis ejus et in Arœr et villis illius vel in cunctis civitatibus juxta Jordanem per trecentos annos quare tanto tempore nihil super hac repetitione temptastis (Liber Iudicum 11, 26)

  • Hebræi autem transierunt Jordanem terram Gad et Galaad cumque adhuc esset Saul in Galgal universus populus perterritus est qui sequebatur eum (Liber I Samuelis 13, 7)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina