Löydetty 115 Tulokset: Jordanem

  • videntes autem viri Israël qui erant trans vallem et trans Jordanem quod fugissent viri israhelitæ et quod mortuus esset Saul et filii ejus reliquerunt civitates suas et fugerunt veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi (Liber I Samuelis 31, 7)

  • Abner autem et viri ejus abierunt per campestria tota nocte illa et transierunt Jordanem et lustrata omni Bethoron venerunt ad Castra (Liber II Samuelis 2, 29)

  • quod cum nuntiatum esset David contraxit omnem Israhelem et transivit Jordanem venitque in Helema et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum (Liber II Samuelis 10, 17)

  • surrexit ergo David et omnis populus qui erat cum eo et transierunt Jordanem donec dilucesceret et ne unus quidem residuus fuit qui non transisset fluvium (Liber II Samuelis 17, 22)

  • David autem venit in Castra et Absalom transivit Jordanem ipse et omnis vir Israël cum eo (Liber II Samuelis 17, 24)

  • et reversus est rex et venit usque ad Jordanem et Juda venit in Galgala ut occurreret regi et transduceret eum Jordanem (Liber II Samuelis 19, 15)

  • cum mille viris de Beniamin et Siba puer de domo Saul et quindecim filii ejus ac viginti servi erant cum eo et inrumpentes Jordanem ante regem (Liber II Samuelis 19, 17)

  • transierunt vada ut transducerent domum regis et facerent juxta jussionem ejus Semei autem filius Gera prostratus coram rege cum jam transisset Jordanem (Liber II Samuelis 19, 18)

  • Berzellai quoque Galaadites descendens de Rogelim transduxit regem Jordanem paratus etiam ultra fluvium prosequi eum (Liber II Samuelis 19, 31)

  • cumque transisset universus populus et rex Jordanem osculatus est rex Berzellai et benedixit ei et ille reversus est in locum suum (Liber II Samuelis 19, 39)

  • itaque omnes viri Israël concurrentes ad regem dixerunt ei quare te furati sunt fratres nostri viri Juda et transduxerunt regem et domum ejus Jordanem omnesque viros David cum eo (Liber II Samuelis 19, 41)

  • cumque pertransissent Jordanem venerunt in Arœr ad dextram urbis quæ est in valle Gad (Liber II Samuelis 24, 5)


“O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina