Löydetty 115 Tulokset: Jordanem

  • hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab trans Jordanem contra Hiericho ad orientalem plagam (Liber Iosue 13, 32)

  • duabus enim tribubus et dimidiæ dederat Moses trans Jordanem possessionem absque Levitis qui nihil terræ acceperunt inter fratres suos (Liber Iosue 14, 3)

  • ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Jordanis et ea quæ respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Jordanem fluvium (Liber Iosue 15, 5)

  • descenditque de Janœ in Atharoth et Noaratha et pervenit in Hiericho et egreditur ad Jordanem (Liber Iosue 16, 7)

  • et ceciderunt funiculi Manasse decem absque terra Galaad et Basan trans Jordanem (Liber Iosue 17, 5)

  • quia non est inter vos pars Levitarum sed sacerdotium Domini est eorum hereditas Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam quas dedit eis Moses famulus Domini (Liber Iosue 18, 7)

  • et cœpit terminus de Heleb et Helon in Sananim et Adami quæ est Neceb et Jebnaël usque Lecum et egressus eorum usque ad Jordanem (Liber Iosue 19, 33)

  • revertiturque terminus contra occidentem in Aznoththabor atque inde egreditur in Ucoca et pertransit in Zabulon contra meridiem et in Aser contra occidentem et in Juda ad Jordanem contra ortum solis (Liber Iosue 19, 34)

  • et trans Jordanem contra orientalem plagam Hiericho statuerunt Bosor quæ sita est in campestri solitudine de tribu Ruben et Ramoth in Galaad de tribu Gad et Gaulon in Basan de tribu Manasse (Liber Iosue 20, 8)

  • quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem ac pacem sicut pollicitus est revertimini et ite in tabernacula vestra et in terram possessionis quam tradidit vobis Moses famulus Domini trans Jordanem (Liber Iosue 22, 4)

  • tribui autem Manasse mediæ possessionem Moses dederat in Basan et idcirco mediæ quæ superfuit dedit Josue sortem inter ceteros fratres suos trans Jordanem ad occidentalem ejus plagam cumque dimitteret eos in tabernacula sua et benedixisset illis (Liber Iosue 22, 7)

  • cumque venissent ad tumulos Jordanis in terra Chanaan ædificaverunt juxta Jordanem altare infinitæ magnitudinis (Liber Iosue 22, 10)


“Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós.” São Padre Pio de Pietrelcina