Löydetty 72 Tulokset: corda

  • scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc et populum tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria (Liber I Paralipomenon 29, 17)

  • tu exaudi de cælo de sublimi scilicet habitaculo tuo et propitiare et redde unicuique secundum vias suas quas nosti eum habere in corde suo tu enim solus nosti corda filiorum hominum (Liber II Paralipomenon 6, 30)

  • et nunc fratres quoniam vos qui estis presbyteri in populo Dei ex vobis pendet anima illorum adloquio vestro corda eorum erigite ut memores sint quia temptati sunt patres nostri ut probarentur si vere colerent Deum suum (Liber Iudith 8, 21)

  • consummetur nequitia peccatorum et diriges justum et scrutans corda et renes Deus (Liber Psalmorum 7, 10)

  • justitiæ Domini rectæ lætificantes corda præceptum Domini lucidum inluminans oculos (Liber Psalmorum 18, 9)

  • edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in sæculum sæculi (Liber Psalmorum 21, 27)

  • qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum (Liber Psalmorum 32, 15)

  • gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur (Liber Psalmorum 36, 15)

  • ponite corda vestra in virtute ejus et distribuite domus ejus ut enarretis in progeniem alteram (Liber Psalmorum 47, 14)

  • sperate in eo omnis congregatio populi effundite coram illo corda vestra Deus adiutor noster in æternum (Liber Psalmorum 61, 9)

  • hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra (Liber Psalmorum 94, 8)

  • infernus et perditio coram Domino quanto magis corda filiorum hominum (Liber Proverbiorum 15, 11)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina