Löydetty 72 Tulokset: corda
sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus (Liber Proverbiorum 17, 3)
omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus (Liber Proverbiorum 21, 2)
quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus (Liber Proverbiorum 27, 19)
hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt quia eadem cunctis eveniunt unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua et post hæc ad inferos deducentur (Liber Ecclesiastes 9, 3)
qui timetis Deum diligite illum et inluminabuntur corda vestra (Liber Ecclesiasticus 2, 10)
qui timent Dominum parabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas (Liber Ecclesiasticus 2, 20)
posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum (Liber Ecclesiasticus 17, 7)
et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconsas partes (Liber Ecclesiasticus 23, 28)
et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi et in his omnibus requiem quæsivi et in hereditate ejus morabor (Liber Ecclesiasticus 24, 11)
ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum (Liber Ecclesiasticus 31, 31)
tunc mota sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi parturientes mulieres (Liber Ecclesiasticus 48, 21)
NUN levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cælos (Lamentationes 3, 41)