Löydetty 72 Tulokset: corda

  • et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de cælo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et lætitia corda vestra (Actus Apostolorum 14, 16)

  • et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis (Actus Apostolorum 15, 8)

  • et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum (Actus Apostolorum 15, 9)

  • qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis (Epistula ad Romanos 8, 27)

  • hujusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium (Epistula ad Romanos 16, 18)

  • quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater (Epistula ad Galatas 4, 6)

  • quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quæ circa nos sunt et consoletur corda vestra (Epistula ad Ephesios 6, 22)

  • et pax Dei quæ exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Jesu (Epistula ad Philippenses 4, 7)

  • ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Jesu (Epistula ad Colossenses 2, 2)

  • quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quæ circa vos sunt et consoletur corda vestra (Epistula ad Colossenses 4, 8)

  • sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 4)

  • ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Jesu cum omnibus sanctis ejus amen (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 13)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina