Löydetty 132 Tulokset: sermones

  • ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me dicens si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate in omni corde suo et in omni anima sua non auferetur tibi vir de solio Israël (Liber I Regum 2, 4)

  • ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intellegens in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit (Liber I Regum 3, 12)

  • et sint sermones mei isti quibus deprecatus sum coram Domino adpropinquantes Domino Deo nostro die et nocte ut faciat judicium servo suo et populo suo Israël per singulos dies (Liber I Regum 8, 59)

  • itaque cum audisset Ahab sermones istos scidit vestem suam et operuit cilicio carnem suam jejunavitque et dormivit in sacco et ambulabat dimisso capite (Liber I Regum 21, 27)

  • nuntius vero qui jerat ut vocaret Micheam locutus est ad eum dicens ecce sermones prophetarum ore uno bona regi prædicant sit ergo et sermo tuus similis eorum et loquere bona (Liber I Regum 22, 13)

  • responditque eis Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer sermones hos et non ad viros qui sedent super murum ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum (Liber II Regum 18, 27)

  • at illi subsannabant nuntios Dei et parvipendebant sermones ejus inludebantque prophetis donec ascenderet furor Domini in populum ejus et esset nulla curatio (Liber II Paralipomenon 36, 16)

  • et consummati sunt sermones Tobi et posteaquam inluminatus est vixit annis quadraginta duobus et vidit filios nepotum suorum (Liber Thobis 14, 1)

  • vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti (Liber Iob 4, 4)

  • usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui (Liber Iob 8, 2)

  • quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore hujuscemodi sermones (Liber Iob 15, 13)

  • quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro (Liber Iob 19, 23)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina