1. Philisthim autem tulerunt arcam Dei et asportaverunt eam a Abenezer in Azotum.

2. Tulerunt Philisthim arcam Dei et intulerunt eam in templum Dagon et statuerunt eam iuxta Dagon.

3. Cumque surrexissent Azotii altera die, ecce Dagon iacebat pronus in terram ante arcam Domini; et tulerunt Dagon et restituerunt eum in loco suo.

4. Rursumque mane die altera consurgentes invenerunt Dagon iacentem super faciem suam in terram coram arca Domini; caput autem Dagon et duae palmae manuum eius abscisae erant super limen:

5. porro Dagon truncus solus remanserat in loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes, qui ingrediuntur templum eius, super limen Dagon in Azoto usque in hodiernum diem.

6. Aggravata est autem manus Domini super Azotios, et demolitus est eos et percussit eos tumoribus, Azotum et fines eius.

7. Videntes autem viri Azotii huiuscemodi plagam dixerunt: “Non maneat arca Dei Israel apud nos, quoniam dura est manus eius super nos et super Dagon deum nostrum”.

8. Et mittentes congregaverunt omnes principes Philisthinorum ad se et dixerunt: “Quid faciemus de arca Dei Israel?”. Responderuntque: “In Geth circumducatur arca Dei Israel”. Et circumduxerunt arcam Dei Israel.

9. Postquam autem circumduxerunt eam, facta est manus Domini super civitatem, pavor magnus nimis; et percussit viros urbis a parvo usque ad maiorem, et eruperunt eis tumores.

10. Miserunt ergo arcam Dei in Accaron. Cumque venisset arca Dei in Accaron, exclamaverunt Accaronitae dicentes: “Adduxerunt ad nos arcam Dei Israel, ut interficiat nos et populum nostrum!”.

11. Miserunt itaque et congregaverunt omnes principes Philisthinorum et dixerunt: “Dimittite arcam Dei Israel, et revertatur in locum suum et non interficiat nos cum populo nostro”.

12. Fiebat enim pavor mortis in tota civitate, et gravissima valde manus Dei. Viri quoque, qui mortui non fuerant, percutiebantur tumoribus, et ascendebat ululatus civitatis in caelum.





“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina