Trouvé 674 Résultats pour: Domine

  • Dicit ei Simon Petrus: “Domine, quo vadis?”. Respondit Iesus: “Quo vado, non potes me modo sequi, sequeris autem postea”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 36)

  • Dicit ei Petrus: “Domine, quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 37)

  • Dicit ei Thomas: “Domine, nescimus quo vadis; quomodo possumus viam scire?”. (Evangelium secundum Ioannem 14, 5)

  • Dicit ei Philippus: “Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis”. (Evangelium secundum Ioannem 14, 8)

  • Dicit ei Iudas, non ille Iscariotes: “Domine, et quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum et non mundo?”. (Evangelium secundum Ioannem 14, 22)

  • Dicit ei Iesus: “Mulier, quid ploras? Quem quaeris?”. Illa, existimans quia hortulanus esset, dicit ei: “Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 15)

  • Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: “Simon Ioannis, diligis me plus his?”. Dicit ei: “Etiam, Domine, tu scis quia amo te”. Dicit ei: “Pasce agnos meos”. (Evangelium secundum Ioannem 21, 15)

  • Dicit ei iterum secundo: “Simon Ioannis, diligis me?”. Ait illi: “Etiam, Domine, tu scis quia amo te”. Dicit ei: “Pasce oves meas”. (Evangelium secundum Ioannem 21, 16)

  • Dicit ei tertio: “Simon Ioannis, amas me?”. Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: “Amas me?”, et dicit ei: “Domine, tu omnia scis, tu cognoscis quia amo te”. Dicit ei: “Pasce oves meas. (Evangelium secundum Ioannem 21, 17)

  • Conversus Petrus videt illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit: “Domine, quis est qui tradit te?”. (Evangelium secundum Ioannem 21, 20)

  • Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Iesu: “Domine, hic autem quid?”. (Evangelium secundum Ioannem 21, 21)

  • Igitur qui convenerant, interrogabant eum dicentes: “Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israeli?”. (Actus Apostolorum 1, 6)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina