Trouvé 461 Résultats pour: Iesus
Iesus autem ait eis: “Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari?”. (Evangelium secundum Marcum 10, 38)
At illi dixerunt ei: “Possumus”. Iesus autem ait eis: “Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis et baptismum, quo ego baptizor, baptizabimini; (Evangelium secundum Marcum 10, 39)
Et vocans eos Iesus ait illis: “Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. (Evangelium secundum Marcum 10, 42)
Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere: “Fili David Iesu, miserere mei!”. (Evangelium secundum Marcum 10, 47)
Et stans Iesus dixit: “Vocate illum”. Et vocant caecum dicentes ei: “Animaequior esto. Surge, vocat te”. (Evangelium secundum Marcum 10, 49)
Et respondens ei Iesus dixit: “Quid vis tibi faciam?”. Caecus autem dixit ei: “Rabboni, ut videam”. (Evangelium secundum Marcum 10, 51)
Et Iesus ait illi: “Vade; fides tua te salvum fecit”. Et confestim vidit et sequebatur eum in via. (Evangelium secundum Marcum 10, 52)
Qui dixerunt eis, sicut dixerat Iesus; et dimiserunt eis. (Evangelium secundum Marcum 11, 6)
Et respondens Iesus ait illis: “Habete fidem Dei! (Evangelium secundum Marcum 11, 22)
Iesus autem ait illis: “Interrogabo vos unum verbum, et respondete mihi; et dicam vobis, in qua potestate haec faciam: (Evangelium secundum Marcum 11, 29)
Et respondentes dicunt Iesu: “Nescimus”. Et Iesus ait illis: “Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam”. (Evangelium secundum Marcum 11, 33)
Iesus autem dixit illis: “Quae sunt Caesaris, reddite Caesari et, quae sunt Dei, Deo”. Et mirabantur super eo. (Evangelium secundum Marcum 12, 17)