Trouvé 461 Résultats pour: Iesus
Et statim iterum gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi, sicut dixerat ei Iesus: “Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis”. Et coepit flere. (Evangelium secundum Marcum 14, 72)
Iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. (Evangelium secundum Marcum 15, 5)
Et hora nona exclamavit Iesus voce magna: “Heloi, Heloi, lema sabacthani?”, quod est interpretatum: “Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?”. (Evangelium secundum Marcum 15, 34)
Iesus autem, emissa voce magna, exspiravit. (Evangelium secundum Marcum 15, 37)
Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei. (Evangelium secundum Marcum 16, 19)
Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. (Evangelium secundum Lucam 2, 21)
consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius. (Evangelium secundum Lucam 2, 43)
Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines. (Evangelium secundum Lucam 2, 52)
Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph, qui fuit Heli, (Evangelium secundum Lucam 3, 23)
Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in deserto (Evangelium secundum Lucam 4, 1)
Et respondit ad illum Iesus: “Scriptum est: “Non in pane solo vivet homo””. (Evangelium secundum Lucam 4, 4)
Et respondens Iesus dixit illi: “Scriptum est: “Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies””. (Evangelium secundum Lucam 4, 8)