Trouvé 69 Résultats pour: impii

  • Quoniam spes impii tamquam lanugo est, quae a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis, quae a procella dispergitur, et tamquam fumus, qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei praeteriit. (Liber Sapientiae 5, 14)

  • Cum enim tentati sunt, etsi cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur. (Liber Sapientiae 11, 9)

  • negantes enim te nosse impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt, novis pluviis et grandinibus et imbribus persecutionem passi et per ignem consumpti. (Liber Sapientiae 16, 16)

  • Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis. (Liber Ecclesiasticus 7, 19)

  • Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia, et nequissima paupertas in ore impii. (Liber Ecclesiasticus 13, 30)

  • Non dicas: “Ille in me impegit”; non enim necessarii sunt ei homines impii. (Liber Ecclesiasticus 15, 12)

  • Melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii; (Liber Ecclesiasticus 16, 3)

  • Luctus mortui septem dies, fatui autem et impii omnes dies vitae illorum. (Liber Ecclesiasticus 22, 13)

  • Vae vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi! (Liber Ecclesiasticus 41, 11)

  • Omnia, quae de terra sunt, in terram convertentur, sic impii a maledicto in perditionem. (Liber Ecclesiasticus 41, 13)

  • Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus eius in limum et lutum. (Liber Isaiae 57, 20)

  • quia inventi sunt in populo meo impii, insidiantes quasi incurvati aucupes, laqueos ponentes ad capiendos viros. (Liber Ieremiae 5, 26)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina