Trouvé 24 Résultats pour: pisces

  • Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis, quae moventur super terram; omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt. (Liber Genesis 9, 2)

  • Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquae, et taedebit Aegyptios bibere aquam fluminis”. (Liber Exodus 7, 18)

  • Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt, computruitque fluvius, et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis; et fuit sanguis in tota terra Aegypti. (Liber Exodus 7, 21)

  • Numquid ovium et boum multitudo caedetur, ut possit sufficere ad cibum? Vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos satient?”. (Liber Numeri 11, 22)

  • Et ibi Tyrii habitaverunt in ea inferentes pisces et omnia venalia et vendebant in sabbatis filiis Iudae in Ierusalem. (Liber Nehemiae 13, 16)

  • Loquere terrae, et docebit te; et narrabunt pisces maris. (Liber Iob 12, 8)

  • volucres caeli et pisces maris, quaecumque perambulant semitas maris. (Liber Psalmorum 8, 9)

  • Convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum. (Liber Psalmorum 105, 29)

  • Insuper nescit homo finem suum, sed sicut pisces capiuntur sagena mala, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit. (Liber Ecclesiastes 9, 12)

  • Cur veni, et non erat vir, vocavi, et non erat qui responderet? Numquid abbreviata est manus mea, ut non possim redimere? Aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea exsiccabo mare, ponam flumina in siccum; computrescent pisces sine aqua et morientur in siti. (Liber Isaiae 50, 2)

  • Et ponam uncos in maxillis tuis et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis et extraham te de medio fluminum tuorum, et universi pisces tui squamis tuis adhaerebunt. (Prophetia Ezechielis 29, 4)

  • Et proiciam te in desertum et omnes pisces fluminum tuorum. Super faciem terrae cades; non colligeris neque congregaberis. Bestiis terrae et volatilibus caeli dedi te ad devorandum. (Prophetia Ezechielis 29, 5)


“Façamos o bem, enquanto temos tempo à nossa disposição. Assim, daremos glória ao nosso Pai celeste, santificaremos nós mesmos e daremos bom exemplo aos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina