Trouvé 42 Résultats pour: ventus

  • Et extendit Moyses virgam super terram Aegypti, et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte. Et mane facto, ventus urens levavit locustas; (Liber Exodus 10, 13)

  • Ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et demisit in castra itinere, quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum; volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram. (Liber Numeri 11, 31)

  • Et factum est interea: ecce caeli contenebrati sunt, et nubes et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab abiit in Iezrahel. (Liber I Regum 18, 45)

  • Et ait ei: “Egredere et sta in monte coram Domino”. Et ecce Dominus transit, et ventus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum; non in vento Dominus. Et post ventum, commotio; non in commotione Dominus. (Liber I Regum 19, 11)

  • repente ventus vehemens irruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus; quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi”. (Liber Iob 1, 19)

  • Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus, ut videat bona. (Liber Iob 7, 7)

  • Non recedet de tenebris; ramos eius arefaciet flamma, et auferet ventus florem eius. (Liber Iob 15, 30)

  • Tollet eum ventus urens et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo. (Liber Iob 27, 21)

  • Versi sunt contra me in terrores, persequitur quasi ventus principatum meum, et velut nubes pertransiit salus mea. (Liber Iob 30, 15)

  • At nunc non vident lucem: aer offuscatus est nubibus, sed ventus transiens fugabit eas. (Liber Iob 37, 21)

  • Per quam viam spargitur lux, diffunditur ventus urens super terram? (Liber Iob 38, 24)

  • Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis, quem proicit ventus. (Liber Psalmorum 1, 4)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina