1. Nonne militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercennarii dies eius?

2. Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercennarius praestolatur mercedem suam,

3. sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi.

4. Si dormiero, dicam: Quando consurgam? Et rursum exspectabo vesperam et replebor doloribus usque crepusculum.

5. Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris; cutis mea scinditur et diffluit.

6. Dies mei velocius transierunt quam navicula texentis et consumpti sunt deficiente filo.

7. Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus, ut videat bona.

8. Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam.

9. Sicut consumitur nubes et pertransit, sic, qui descenderit ad inferos, non ascendet

10. nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius.

11. Quapropter et ego non parcam ori meo; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animae meae.

12. Numquid mare ego sum aut cetus, quia posuisti super me custodiam?

13. Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et assumet stratum meum querelam meam,

14. terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties.

15. Quam ob rem eligit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.

16. Desperavi; nequaquam ultra iam vivam. Parce mihi, nihil enim sunt dies mei.

17. Quid est homo, quia magnificas eum? Aut quid apponis erga eum cor tuum?

18. Visitas eum diluculo et singulis momentis probas illum.

19. Usquequo non avertes oculos a me? Nec dimittis me, ut glutiam salivam meam?

20. Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?

21. Cur non tollis peccatum meum et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce, nunc in pulvere dormiam; et, si mane me quaesieris, non subsistam!”.





“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina