Trouvé 16539 Résultats pour: Eli

  • In principio creavit Deus cælum et terram. (Liber Genesis 1, 1)

  • Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas. (Liber Genesis 1, 2)

  • Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita. (Liber Genesis 1, 7)

  • Vocavitque Deus firmamentum, Cælum: et factum est vespere et mane, dies secundus. (Liber Genesis 1, 8)

  • Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita. (Liber Genesis 1, 9)

  • Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos: (Liber Genesis 1, 14)

  • ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita. (Liber Genesis 1, 15)

  • Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut præesset diei: et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas. (Liber Genesis 1, 16)

  • Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram, (Liber Genesis 1, 17)

  • et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. (Liber Genesis 1, 18)

  • Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli. (Liber Genesis 1, 20)

  • Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum. (Liber Genesis 1, 21)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina