Trouvé 324 Résultats pour: purus corde
Et dicent duces Juda in corde suo: Confortentur mihi habitatores Jerusalem in Domino exercituum, Deo eorum ! (Prophetia Zachariae 12, 5)
Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 8)
Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 28)
Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 29)
Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 40)
Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 15)
Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 19)
Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem: (Evangelium secundum Matthaeum 15, 18)
de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ: (Evangelium secundum Matthaeum 15, 19)
Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 37)
Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 48)
Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, (Evangelium secundum Marcum 7, 21)