Trouvé 324 Résultats pour: purus corde

  • Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei. (Evangelium secundum Marcum 11, 23)

  • et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. (Evangelium secundum Marcum 12, 30)

  • Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis. (Evangelium secundum Marcum 12, 33)

  • et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo. (Evangelium secundum Lucam 1, 66)

  • Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo. (Evangelium secundum Lucam 2, 19)

  • Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo. (Evangelium secundum Lucam 2, 51)

  • Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, (Evangelium secundum Lucam 4, 18)

  • Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. (Evangelium secundum Lucam 8, 12)

  • Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. (Evangelium secundum Lucam 8, 15)

  • Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum. (Evangelium secundum Lucam 10, 27)

  • Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et cœperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari: (Evangelium secundum Lucam 12, 45)

  • Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ ! (Evangelium secundum Lucam 24, 25)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina