Trouvé 159 Résultats pour: Spiritu
hæc autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Joseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est (Evangelium secundum Matthaeum 1, 20)
ego quidem vos baptizo in aqua in pænitentiam qui autem post me venturus est fortior me est cujus non sum dignus calciamenta portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni (Evangelium secundum Matthaeum 3, 11)
tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo (Evangelium secundum Matthaeum 4, 1)
beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 5, 3)
si autem ego in Spiritu Dei eicio dæmones igitur pervenit in vos regnum Dei (Evangelium secundum Matthaeum 12, 28)
ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens (Evangelium secundum Matthaeum 22, 43)
ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto (Evangelium secundum Marcum 1, 8)
et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit (Evangelium secundum Marcum 1, 23)
quo statim cognito Jesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris (Evangelium secundum Marcum 2, 8)
et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo (Evangelium secundum Marcum 5, 2)
et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quærit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum (Evangelium secundum Marcum 8, 12)
ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum (Evangelium secundum Marcum 12, 36)