1. et locutus est Dominus ad Mosen dicens

2. loquere Aaron et filiis ejus et cunctis filiis Israël et dices ad eos iste est sermo quem mandavit Dominus dicens

3. homo quilibet de domo Israël si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra

4. et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino sanguinis reus erit quasi sanguinem fuderit sic peribit de medio populi sui

5. ideo offerre debent sacerdoti filii Israël hostias suas quas occidunt in agro ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii et immolent eas hostias pacificas Domino

6. fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino

7. et nequaquam ultra immolabunt hostias suas dæmonibus cum quibus fornicati sunt legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum

8. et ad ipsos dices homo de domo Israël et de advenis qui peregrinantur apud vos qui obtulerit holocaustum sive victimam

9. et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam ut offeratur Domino interibit de populo suo

10. homo quilibet de domo Israël et de advenis qui peregrinantur inter eos si comederit sanguinem obfirmabo faciem meam contra animam illius et disperdam eam de populo suo

11. quia anima carnis in sanguine est et ego dedi illum vobis ut super altare in eo expietis pro animabus vestris et sanguis pro animæ piaculo sit

12. idcirco dixi filiis Israël omnis anima ex vobis non comedet sanguinem nec ex advenis qui peregrinantur inter vos

13. homo quicumque de filiis Israël et de advenis qui peregrinantur apud vos si venatione atque aucupio ceperit feram vel avem quibus vesci licitum est fundat sanguinem ejus et operiat illum terra

14. anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis Israël sanguinem universæ carnis non comedetis quia anima carnis in sanguine est et quicumque comederit illum interibit

15. anima quæ comederit morticinum vel captum a bestia tam de indigenis quam de advenis lavabit vestes suas et semet ipsum aqua et contaminatus erit usque ad vesperum et hoc ordine mundus fiet

16. quod si non laverit vestimenta sua nec corpus portabit iniquitatem suam





“Padre, eu não acredito no inferno – falou um penitente. Padre Pio disse: Acreditará quando for para lá?” São Padre Pio de Pietrelcina