pronađen 174 Rezultati za: castra

  • Et audiens iratus est et statim, ut audivit, movit castra et venit ad Ptolemaidam et scripsit Ionathae, ne obsideret arcem et ut occurreret sibi ad colloquium in Ptolemaidam festinato. (Liber I Maccabaeorum 11, 22)

  • Et Ionathas et castra eius applicuerunt ad aquam Gennesar et ante lucem vigilaverunt in campo Asor. (Liber I Maccabaeorum 11, 67)

  • Et ecce castra alienigenarum occurrebant ei in campo et tendebant ei insidias in montibus; ipsi autem occurrerunt ex adverso. (Liber I Maccabaeorum 11, 68)

  • Et viderunt, qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades, usque ad castra ipsorum, et applicuerunt illic. (Liber I Maccabaeorum 11, 73)

  • Et misit speculatores in castra eorum, et reversi renuntiaverunt ei quod ita constituunt supervenire illis nocte. (Liber I Maccabaeorum 12, 26)

  • et post haec venit Tryphon intrare in regionem, ut contereret eam, et gyraverunt per viam, quae ducit Adoram. Et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum, quocumque ibant. (Liber I Maccabaeorum 13, 20)

  • Et abiit et percussit castra Demetrii et comprehendit eum et duxit eum ad Arsacem et posuit eum in custodiam. (Liber I Maccabaeorum 14, 3)

  • Antiochus autem rex applicuit castra in Doram in secunda die admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryphonem, ne exiret aut introiret. (Liber I Maccabaeorum 15, 25)

  • et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et mandavit ei aedificare Cedron et obstruere portas civitatis et ut debellaret populum. Rex autem persequebatur Tryphonem. (Liber I Maccabaeorum 15, 39)

  • Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem; et transfretavit primus, et viderunt eum viri et transierunt post eum. (Liber I Maccabaeorum 16, 6)

  • Et exclamaverunt tubis, et in fugam conversus est Cendebaeus et castra eius, et ceciderunt ex eis multi vulnerati; residui autem in munitionem fugerunt. (Liber I Maccabaeorum 16, 8)

  • Cumque suis dedisset signum: “Victoriam Dei”, cum iuvenibus fortissimis electis, nocte aggressus castra adversus aulam regiam, interfecit viros ad duo milia et primarium elephantorum una cum eo, qui intra habitaculum erat; (Liber II Maccabaeorum 13, 15)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina