pronađen 135 Rezultati za: Similiter

  • Non facies similiter Domino Deo tuo. Omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis, offerentes filios et filias, et comburentes igni. (Liber Deuteronomii 12, 31)

  • assumes subulam, et perforabis aurem ejus in janua domus tuæ, et serviet tibi usque in æternum. Ancillæ quoque similiter facies. (Liber Deuteronomii 15, 17)

  • sed intra portas urbis tuæ comedes illud: tam mundus quam immundus similiter vescentur eis, quasi caprea et cervo. (Liber Deuteronomii 15, 22)

  • Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris tui, quæ perierit: si inveneris eam, ne negligas quasi alienam. (Liber Deuteronomii 22, 3)

  • Cum ergo et hos tradiderit vobis, similiter facietis eis, sicut præcepi vobis. (Liber Deuteronomii 31, 5)

  • nec audiet vos quisquam super sermone hoc: æqua enim pars erit descendentis ad prælium, et remanentis ad sarcinas, et similiter divident. (Liber I Samuelis 30, 24)

  • id est, altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum, et similiter cherub secundus. (Liber I Regum 6, 26)

  • Et statuit duas columnas in porticu templi : cumque statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Jachin : similiter erexit columnam secundam, et vocavit nomen ejus Booz. (Liber I Regum 7, 21)

  • Et inter coronulas et plectas, leones et boves et cherubim, et in juncturis similiter desuper : et subter leones et boves, quasi lora ex ære dependentia. (Liber I Regum 7, 29)

  • Constituitque diem solemnem in mense octavo, quintadecima die mensis, in similitudinem solemnitatis quæ celebrabatur in Juda. Et ascendens altare, similiter fecit in Bethel, ut immolaret vitulis quos fabricatus fuerat : constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quæ fecerat. (Liber I Regum 12, 32)

  • Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente. (Liber I Regum 17, 6)

  • Omnesque prophetæ similiter prophetabant, dicentes : Ascende in Ramoth Galaad, et vade prospere, et tradet Dominus in manus regis. (Liber I Regum 22, 12)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina