1. initium evangelii Jesu Christi Filii Dei

2. sicut scriptum est in Esaja propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui præparabit viam tuam

3. vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas ejus

4. fuit Johannes in deserto baptizans et prædicans baptismum pænitentiæ in remissionem peccatorum

5. et egrediebatur ad illum omnis Judææ regio et Hierosolymitæ universi et baptizabantur ab illo in Jordane flumine confitentes peccata sua

6. et erat Johannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos ejus et lucustas et mel silvestre edebat

7. et prædicabat dicens venit fortior me post me cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum ejus

8. ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto

9. et factum est in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ et baptizatus est in Jordane ab Johanne

10. et statim ascendens de aqua vidit apertos cælos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso

11. et vox facta est de cælis tu es Filius meus dilectus in te conplacui

12. et statim Spiritus expellit eum in desertum

13. et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi

14. postquam autem traditus est Johannes venit Jesus in Galilæam prædicans evangelium regni Dei

15. et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei pænitemini et credite evangelio

16. et præteriens secus mare Galilææ vidit Simonem et Andream fratrem ejus mittentes retia in mare erant enim piscatores

17. et dixit eis Jesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum

18. et protinus relictis retibus secuti sunt eum

19. et progressus inde pusillum vidit Jacobum Zebedæi et Johannem fratrem ejus et ipsos in navi conponentes retia

20. et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercennariis secuti sunt eum

21. et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos

22. et stupebant super doctrina ejus erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribæ

23. et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit

24. dicens quid nobis et tibi Jesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei

25. et comminatus est ei Jesus dicens obmutesce et exi de homine

26. et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo

27. et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quæ doctrina hæc nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et obœdiunt ei

28. et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ

29. et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreæ cum Jacobo et Johanne

30. decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa

31. et accedens elevavit eam adprehensa manu ejus et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis

32. vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et dæmonia habentes

33. et erat omnis civitas congregata ad januam

34. et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et dæmonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum

35. et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat

36. et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant

37. et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quærunt te

38. et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi prædicem ad hoc enim veni

39. et erat prædicans in synagogis eorum et omni Galilæa et dæmonia eiciens

40. et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare

41. Jesus autem misertus ejus extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare

42. et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est

43. et comminatus ei statim ejecit illum

44. et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quæ præcepit Moses in testimonium illis

45. at ille egressus cœpit prædicare et diffamare sermonem ita ut jam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique





“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina