1. hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt Ægyptum cum Jacob singuli cum domibus suis introjerunt

2. Ruben Symeon Levi Juda

3. Isachar Zabulon et Beniamin

4. Dan et Nepthalim Gad et Aser

5. erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob septuaginta Joseph autem in Ægypto erat

6. quo mortuo et universis fratribus ejus omnique cognatione illa

7. filii Israël creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram

8. surrexit interea rex novus super Ægyptum qui ignorabat Joseph

9. et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israël multus et fortior nobis

10. venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra

11. præposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses

12. quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant

13. oderantque filios Israël Ægyptii et adfligebant inludentes eis

14. atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terræ operibus premebantur

15. dixit autem rex Ægypti obsetricibus Hebræorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua

16. præcipiens eis quando obsetricabitis Hebræas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate

17. timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti sed conservabant mares

18. quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis

19. quæ responderunt non sunt hebrææ sicut ægyptiæ mulieres ipsæ enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt

20. bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis

21. et quia timuerant obsetrices Deum ædificavit illis domos

22. præcepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate





“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina