Talált 129 Eredmények: ipsum

  • Et hoc ipsum scripsi, ut non, cum venero, tristitiam habeam de quibus oportebat me gaudere, confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium omnium vestrum est. (Epistula II ad Corinthios 2, 3)

  • Qui autem effecit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis arrabonem Spiritus. (Epistula II ad Corinthios 5, 5)

  • Ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari: quantam in vobis operatum est sollicitudinem, sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam! In omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio. (Epistula II ad Corinthios 7, 11)

  • tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. (Epistula ad Galatas 2, 10)

  • qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum beneplacitum voluntatis suae, (Epistula ad Ephesios 1, 5)

  • et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae, (Epistula ad Ephesios 1, 22)

  • quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. (Epistula ad Ephesios 2, 18)

  • quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra. (Epistula ad Ephesios 6, 22)

  • confidens hoc ipsum, quia, qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu; (Epistula ad Philippenses 1, 6)

  • implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes; (Epistula ad Philippenses 2, 2)

  • quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates. Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt, (Epistula ad Colossenses 1, 16)

  • et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris sive quae in caelis sunt. (Epistula ad Colossenses 1, 20)


“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina