Talált 129 Eredmények: ipsum
Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia: “Tu es Filius Dei”. Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. (Evangelium secundum Lucam 4, 41)
Facta autem die, egressus ibat in desertum locum; et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum, ne discederet ab eis. (Evangelium secundum Lucam 4, 42)
Et nemo mittit vinum novum in utres veteres; alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur, et utres peribunt; (Evangelium secundum Lucam 5, 37)
Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat vel detrimentum sui faciat? (Evangelium secundum Lucam 9, 25)
Et vox facta est de nube dicens: “Hic est Filius meus electus; ipsum audite”. (Evangelium secundum Lucam 9, 35)
Videntes autem hi, qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt: “Domine, si percutimus in gladio?”. (Evangelium secundum Lucam 22, 49)
Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non viderunt”. (Evangelium secundum Lucam 24, 24)
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est; (Evangelium secundum Ioannem 1, 3)
In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. (Evangelium secundum Ioannem 1, 10)
Non enim misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. (Evangelium secundum Ioannem 3, 17)
Quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit oculos nos nescimus; ipsum interrogate. Aetatem habet; ipse de se loquetur!”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 21)
Propterea parentes eius dixerunt: “Aetatem habet; ipsum interrogate!”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 23)