Talált 129 Eredmények: ipsum

  • quasi oliva pullulans fructibus et cupressus in nubes se extollens, in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum in consummationem magnificentiae. (Liber Ecclesiasticus 50, 11)

  • Dominum exercituum ipsum sanctificate: ipse pavor vester, et ipse terror vester; (Liber Isaiae 8, 13)

  • sic disperget gentes multas. Super ipsum continebunt reges os suum, quia, quae non sunt narrata eis, viderunt et, quae non audierunt, contemplati sunt. (Liber Isaiae 52, 15)

  • Lacus autem, in quem proiecerat Ismael omnia cadavera virorum, quos percussit, est lacus magnus, quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israel; ipsum replevit Ismael filius Nathaniae occisis. (Liber Ieremiae 41, 9)

  • Et elevati sunt cherubim: ipsum est animal, quod videram iuxta fluvium Chobar. (Prophetia Ezechielis 10, 15)

  • Ipsum est animal, quod vidi subter Deum Israel iuxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent. (Prophetia Ezechielis 10, 20)

  • In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum populo alteri non tradetur: comminuet et consumet universa regna haec, et ipsum stabit in aeternum. (Prophetia Danielis 2, 44)

  • Erat autem Ioachim dives valde, et erat ei pomerium vicinum domui suae; et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium. (Prophetia Danielis 13, 4)

  • Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 5)

  • Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum; (Evangelium secundum Matthaeum 18, 15)

  • Et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem in ipsum; (Evangelium secundum Marcum 1, 10)

  • et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: “Tu es Filius meus dilectus; in te complacui mihi”. (Evangelium secundum Lucam 3, 22)


A humildade e a caridade são as “cordas mestras”. Todas as outras virtudes dependem delas. Uma é a mais baixa; a outra é a mais alta. ( P.e Pio ) São Padre Pio de Pietrelcina