Talált 54 Eredmények: populos
et cunctos populos eius redegit ei in servitutem, a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius. (Liber Genesis 47, 21)
Dixit ergo Ioseph ad populos: “En, ut cernitis, et vos et terram vestram pharao possidet; accipite semina et serite agros, (Liber Genesis 47, 23)
Qui renuens ait: “Scio, fili mi, scio; et iste quidem erit in populos et multiplicabitur, sed frater eius minor maior erit illo, et semen illius crescet in plenitudinem gentium”. (Liber Genesis 48, 19)
Vos cogitastis de me malum; sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. (Liber Genesis 50, 20)
Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: “Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis”. (Liber Numeri 20, 12)
Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni caelo, ut, audito nomine tuo, paveant et contremiscant coram te”. (Liber Deuteronomii 2, 25)
Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est tibi; non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tui. (Liber Deuteronomii 7, 16)
Disperget te Dominus in omnes populos a summitate terrae usque ad terminos eius, et servies ibi diis alienis, quos et tu ignorasti et patres tui, lignis et lapidibus. (Liber Deuteronomii 28, 64)
Vere diligit populos; omnes sancti eius in manu illius sunt; et, qui appropinquant pedibus tuis, accipient de doctrina tua. (Liber Deuteronomii 33, 3)
Populos ad montem vocabunt, ibi immolabunt victimas iustitiae. Qui inundationem maris, quasi lac, sugent et thesauros absconditos arenarum”. (Liber Deuteronomii 33, 19)
Deus, qui das vindictas mihi et deicis populos sub me. (Liber II Samuelis 22, 48)
Et in die octava dimisit populos; qui benedicentes regi profecti sunt in tabernacula sua laetantes et alacri corde super omnibus bonis, quae fecerat Dominus David servo suo et Israel populo suo. (Liber I Regum 8, 66)