Talált 54 Eredmények: populos

  • caedentem populos in indignatione plaga sine remissione, subicientem in furore gentes persecutione sine fine. (Liber Isaiae 14, 6)

  • Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos et telam, quam orditus est super omnes nationes. (Liber Isaiae 25, 7)

  • Quoniam pretiosus factus es in oculis meis et gloriosus, ego diligo te et dabo homines pro te et populos pro anima tua. (Liber Isaiae 43, 4)

  • Haec dicit Dominus Deus: “Ecce levabo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum; et afferent filios tuos in ulnis, et filiae tuae super umeros portabuntur. (Liber Isaiae 49, 22)

  • Prope est iustitia mea, egressa est salus mea, et brachia mea populos iudicabunt; in me insulae sperabunt et ad brachium meum attendent. (Liber Isaiae 51, 5)

  • Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos; super te autem orietur Dominus, et gloria eius in te videbitur. (Liber Isaiae 60, 2)

  • Transite, transite per portas, parate viam populo. Sternite, sternite semitam, eligite lapides, elevate signum ad populos”. (Liber Isaiae 62, 10)

  • Et conculcavi populos in furore meo et contrivi eos in indignatione mea et effudi in terram sanguinem eorum”. (Liber Isaiae 63, 6)

  • neque ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae, quorum non possis audire sermones; et si ad illos mittereris, ipsi audirent te. (Prophetia Ezechielis 3, 6)

  • Cum venissent merces tuae de mari, satiasti populos multos; in multitudine divitiarum tuarum et mercium tuarum ditasti reges terrae. (Prophetia Ezechielis 27, 33)

  • Et stupescere faciam super te populos multos, et reges eorum horrore nimio formidabunt super te, cum volare coeperit gladius meus coram facie eorum, et obstupescet tremefactus unusquisque pro anima sua in die ruinae tuae. (Prophetia Ezechielis 32, 10)

  • In medio interfectorum gladio cadent; gladius datus est, attraxerunt eam et omnes populos eius. (Prophetia Ezechielis 32, 20)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina