Talált 54 Eredmények: populos

  • Epistulas quoque scripsit plenas blasphemiae in Dominum, Deum Israel, et locutus est adversus eum: “Sicut dii gentium terrarum non potuerunt liberare populos suos de manu mea, sic et Deus Ezechiae eruere non poterit populum suum de manu ista”. (Liber II Paralipomenon 32, 17)

  • Memento verbi, quod mandasti Moysi servo tuo dicens: “Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos; (Liber Nehemiae 1, 8)

  • Et dedisti eis regna et populos et partitus es eis sortes; et possederunt terram Sehon et terram regis Hesebon et terram Og regis Basan. (Liber Nehemiae 9, 22)

  • Et venerunt filii et possederunt terram, et humiliasti coram eis habitatores terrae Chananaeos; et dedisti eos in manu eorum et reges eorum et populos terrae, ut facerent eis, sicut placebat illis. (Liber Nehemiae 9, 24)

  • Responditque Mamuchan, audiente rege atque principibus: “Non solum regem laesit regina Vasthi, sed et omnes principes et populos, qui sunt in cunctis provinciis regis Asueri. (Liber Esther 1, 16)

  • Dixitque Aman regi Asuero: “Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, segregatus inter populos alienisque utens legibus, quas ceteri non cognoscunt, insuper et regis scita contemnens; non expedit regi, ut det illis requiem. (Liber Esther 3, 8)

  • Apud omnes populos, urbes atque provincias, quocumque regis iussa veniebant, Iudaeis fuit exsultatio, epulae atque convivia et festus dies, in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et caeremoniis iungerentur; grandis enim cunctos Iudaici nominis terror invaserat. (Liber Esther 8, 17)

  • Congregatique sunt per singulas civitates, ut extenderent manum contra inimicos et persecutores suos; nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos invaserat formido eorum. (Liber Esther 9, 2)

  • Per haec enim iudicat populos et dat escas copiose. (Liber Iob 36, 31)

  • Dominus iudicat populos. Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam, quae est in me. (Liber Psalmorum 7, 9)

  • et ipse iudicabit orbem terrae in iustitia, iudicabit populos in aequitate. (Liber Psalmorum 9, 9)

  • Deus, qui das vindictas mihi et subdis populos sub me, liberator meus de inimicis meis iracundis; (Liber Psalmorum 18, 48)


“Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação, perturbação e ansiedade. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina