Talált 201 Eredmények: Mane

  • Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus ; esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis. (Liber Isaiae 33, 2)

  • Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum. (Liber Isaiae 37, 36)

  • Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Præcisa est velut a texente vita mea ; dum adhuc ordirer, succidit me: de mane usque ad vesperam finies me. (Liber Isaiae 38, 12)

  • Sperabam usque ad mane ; quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea: de mane usque ad vesperam finies me. (Liber Isaiae 38, 13)

  • Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo. Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum. (Liber Isaiae 50, 4)

  • Tunc erumpet quasi mane lumen tuum ; et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te. (Liber Isaiae 58, 8)

  • Et nunc, quia fecistis omnia opera hæc, dicit Dominus, et locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens, et non audistis: et vocavi vos, et non respondistis: (Liber Ieremiae 7, 13)

  • quia contestans contestatus sum patres vestros, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, usque ad diem hanc: mane consurgens contestatus sum, et dixi: Audite vocem meam. (Liber Ieremiae 11, 7)

  • Sit homo ille ut sunt civitates quas subvertit Dominus, et non pœnituit eum: audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano, (Liber Ieremiae 20, 16)

  • domus David. Hæc dicit Dominus: Judicate mane judicium, et eruite vi oppressum de manu calumniantis, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam studiorum vestrorum. (Liber Ieremiae 21, 12)

  • Prævaluerunt sermones Jonadab filii Rechab quos præcepit filiis suis ut non biberent vinum, et non biberunt usque ad diem hanc, quia obedierunt præcepto patris sui: ego autem locutus sum ad vos, de mane consurgens et loquens, et non obedistis mihi. (Liber Ieremiae 35, 14)

  • Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens: (Prophetia Ezechielis 12, 8)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina