Talált 1419 Eredmények: Filii Noe et generationes Noe

  • respondit ei Laban filiæ et filii et greges tui et omnia quæ cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis (Liber Genesis 31, 43)

  • quam ob causam non comedunt filii Israël nervum qui emarcuit in femore Jacob usque in præsentem diem eo quod tetigerit nervum femoris ejus et obstipuerit (Liber Genesis 32, 32)

  • et adpropinquantes ancillæ et filii earum incurvati sunt (Liber Genesis 33, 6)

  • ecce filii ejus veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod fœdam rem esset operatus in Israël et violata filia Jacob rem inlicitam perpetrasset (Liber Genesis 34, 7)

  • locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiæ vestræ date eam illi uxorem (Liber Genesis 34, 8)

  • responderunt filii Jacob Sychem et patri ejus in dolo sævientes ob stuprum sororis (Liber Genesis 34, 13)

  • et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Jacob filii Symeon et Levi fratres Dinæ gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis (Liber Genesis 34, 25)

  • quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Jacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri (Liber Genesis 34, 27)

  • egrediente autem anima præ dolore et inminente jam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexteræ (Liber Genesis 35, 18)

  • cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Jacob duodecim (Liber Genesis 35, 22)

  • filii Liæ primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Judas et Isachar et Zabulon (Liber Genesis 35, 23)

  • filii Raël Joseph et Beniamin (Liber Genesis 35, 24)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina