1. levans autem Jacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liæ et Raël ambarumque famularum

2. et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios ejus in secundo loco Raël autem et Joseph novissimos

3. et ipse prægrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater ejus

4. currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit

5. levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo

6. et adpropinquantes ancillæ et filii earum incurvati sunt

7. accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Joseph et Raël adoraverunt

8. quænam sunt inquit istæ turmæ quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo

9. et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi

10. dixit Jacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius

11. et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens

12. ait gradiamur simul eroque socius itineris tui

13. dixit Jacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges

14. præcedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia ejus sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir

15. respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viæ tuæ non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei

16. reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir

17. et Jacob venit in Soccoth ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula

18. transivitque in Salem urbem Sycimorum quæ est in terra Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriæ et habitavit juxta oppidum

19. emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis

20. et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israël





“Nunca vá se deitar sem antes examinar a sua consciência sobre o dia que passou. Enderece todos os seus pensamentos a Deus, consagre-lhe todo o seu ser e também todos os seus irmãos. Ofereça à glória de Deus o repouso que você vai iniciar e não esqueça do seu Anjo da Guarda que está sempre com você.” São Padre Pio de Pietrelcina