1. Jacob quoque abiit itinere quo cœperat fueruntque ei obviam angeli Dei

2. quos cum vidisset ait castra Dei sunt hæc et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra

3. misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom

4. præcepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau hæc dicit frater tuus Jacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in præsentem diem

5. habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo

6. reversi sunt nuntii ad Jacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris

7. timuit Jacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas

8. dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quæ reliqua est salvabitur

9. dixitque Jacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuæ et benefaciam tibi

10. minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Jordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior

11. erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis

12. tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quæ præ multitudine numerari non potest

13. cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quæ habebat munera Esau fratri suo

14. capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti

15. camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem

16. et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem

17. et præcepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cujus es et quo vadis et cujus sunt ista quæ sequeris

18. respondebis servi tui Jacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit

19. similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum

20. et addetis ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quæ præcedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi

21. præcesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa in Castris

22. cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Jaboc

23. transductisque omnibus quæ ad se pertinebant

24. remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane

25. qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris ejus et statim emarcuit

26. dixitque ad eum dimitte me jam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi

27. ait ergo quod nomen est tibi respondit Jacob

28. at ille nequaquam inquit Jacob appellabitur nomen tuum sed Israël quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines prævalebis

29. interrogavit eum Jacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quæris nomen meum et benedixit ei in eodem loco

30. vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea

31. ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede

32. quam ob causam non comedunt filii Israël nervum qui emarcuit in femore Jacob usque in præsentem diem eo quod tetigerit nervum femoris ejus et obstipuerit





“Reze pelos infiéis, pelos fervorosos, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais e temporais da Santa Igreja, nossa terna mãe. E faça uma oração especial por todos os que trabalham para a salvação das almas e para a glória do nosso Pai celeste.” São Padre Pio de Pietrelcina