Talált 228 Eredmények: novum hominem
et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum (Evangelium secundum Marcum 2, 27)
nihil est extra hominem introjens in eum quod possit eum coinquinare sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem (Evangelium secundum Marcum 7, 15)
et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introjens in hominem non potest eum communicare (Evangelium secundum Marcum 7, 18)
dicebat autem quoniam quæ de homine exeunt illa communicant hominem (Evangelium secundum Marcum 7, 20)
omnia hæc mala ab intus procedunt et communicant hominem (Evangelium secundum Marcum 7, 23)
amen dico vobis quod jam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei (Evangelium secundum Marcum 14, 25)
ille autem cœpit anathematizare et jurare quia nescio hominem istum quem dicitis (Evangelium secundum Marcum 14, 71)
et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus et quærebant eum inferre et ponere ante eum (Evangelium secundum Lucam 5, 18)
dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo (Evangelium secundum Lucam 5, 36)
et nemo mittit vinum novum in utres veteres alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt (Evangelium secundum Lucam 5, 37)
sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur (Evangelium secundum Lucam 5, 38)
et nemo bibens vetus statim vult novum dicit enim vetus melius est (Evangelium secundum Lucam 5, 39)